porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum
et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens
pugnabat contra Samariam et obsidebat eam
mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem
ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est
et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex
tuus sum ego et omnia mea
revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit
nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios
tuos dabis mihi
cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et
scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod
eis placuerit ponent in manibus suis et auferent
vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait
animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad
me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non
abnui
dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum
non audias neque adquiescas illi
respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi
omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc
autem rem facere non possum
reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec
faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae
pugillis omnis populi qui sequitur me
et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur
accinctus aeque ut discinctus
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et
reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et
circumdederunt eam
et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait
haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam
ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum
Dominus
et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per
pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet
proeliari et ille dixit tu
recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit
numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum
omnes filios Israhel septem milia
et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus
in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium
eius venerant
egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima
fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri
egressi sunt de Samaria
at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos
sive ut proelientur vivos eos capite
egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus
exercitus sequebatur
et percussit unusquisque virum qui contra se venerat
fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque
Benadad rex Syriae in equo cum equitibus
necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus
et percussit Syriam plaga magna
accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et
confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex
Syriae ascendet contra te
servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii
eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra
eos in campestribus et obtinebimus eos
tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu
suo et pone principes pro eis
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et
equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos
ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et
videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit
ita
igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros
et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel
porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis
profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi
greges caprarum Syri autem repleverunt terram
et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit
Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est
deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua
et scietis quia ego Dominus
dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies
septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii
Israhel de Syris centum milia peditum in die una
fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et
cecidit murus super viginti septem milia hominum qui
remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in
cubiculum quod erat intra cubiculum
dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus
Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris
et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem
Israhel forsitan salvabit animas nostras
accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in
capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus
Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit
frater meus est
quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt
verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit
eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et
levavit eum in currum suum
qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo
reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in
Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et
dimisit eum
tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum
in sermone Domini percute me at ille noluit percutere
cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a
me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo
invenit eum leo atque percussit
sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me
qui percussit eum et vulneravit
abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit
aspersione pulveris os et oculos suos
cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus
egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus
adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si
lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum
argenti adpendes
dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non
conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod
ipse decrevisti
at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit
eum rex Israhel quod esset de prophetis
qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum
dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et
populus tuus pro populo eius
reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire
contemnens et furibundus venit Samariam